LXXIII. Desine Desine de quoquam quicquam bene velle mereri aut aliquem fieri posse putare pium. omnia sunt ingrata, nihil fecisse benigne immo etiam taedet obestque magis; ut mihi, quem nemo gravius nec acerbius urget, quam modo qui me unum atque unicum amicum habuit.
Canti CatulloEtichette: parole e pensieri scritti sfacciatamente per me (checché ne dica l'Autore) |